AD MEMORIAM dictare

AD MEMORIAM dictare
Ad MEMORIAM dictare
apud Flav. Vopiscum n Caro c. 8. Iunius Calphurnius, qui ad memoriam dictabat etc. dicebatur, qui Memoriae dictator erat; quemadmodum et procurare ad alimenta, qui alimentorum erat Procurator, Ita et parere atque obsecundare ad Memoriam, dicebantur, quos etiam vulgo Obsecundatores memoriae vocabant. Unde Obsecundatores scriniorum. in Cod. Theodos. de Proximis Scriniorum Parere autem ad memoriam, dixit Spartianus in Nigro c. 7. de Memoriae Magistris, iisque, qui ad memoriam dictabant. Sic Dictator memoriae, et Dictator ad memoriam, idem omnino erat et is plane, quem Graeci vocarunt Α᾿ντιγραφία τῆς μνήμῆς. Quatuor enim erant Α᾿ντιγραφεῖς sive Dictatores, primus libellorum; secundus memoriae; tertius epistolarum; quartus dispositionum, et totidem scrinia: Qui omnes habebant sub se Librarios et Scribas, et eos, qui scrinium gerebant etc. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Iidem, qui nempe in scriniis Memoriae militabant, Memoriales, dicuntur, in l. 2. Cod. Theodos. de Privil. eorum qui in sacro Palat. etc. Μεμοροφύλακες, in Concilio Chalcedon. Act. 4. quos eosdem cum iis, qui οἱ ἐπὶ τῶ Α᾿ναμνήσεων posterioribus saeculis dicti sunt, facit meursius in Gloss. Vide quoque supra in Memoria, ut et aliquid ubi de Curiosis. Sed et apud Veter, iam olim a Memoria Principibus fuêre ministri certi, qualis ille apud Darium Hystaspidem, qui Regem Atheniensibus infensissimum, appositâ coenâ quottidie ter monere solebat, Μέμνησο Α᾿θηναίων, ut ad C. Nepotem in Miltiade c. 4. adnotat Keuchenius. Ille item, qui Philippo Macedoni, quoties mane surgeret, occinere iubebatur, Φίλιππε μέμνησο ἄνθρωπος ὢν.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • AD Memoriam dictare — apud Flav. Vopicum in Caro c. 8. Iunius Calphur nius qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum Urbis super morte Cari epistolam dedit: dicebatur, qui memoriae dictator erat, et κ᾿ντιγραφἐυς τῆς μνήμης Graecis dicebatur. Parere ad memor iam,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DICTARE ad memoriam — apud Vopisc. in Caro, diccbatur, qui Memoriae dictator erat, Graecis Α᾿ντιγραφεὺς τῆς μνήμης: quemadmodum et Dictator Epistolar. ὁ Α᾿ντιγραφεὺς τῶ ἐπιςτολῶν etc. Quatuor enim erant Dictatores seu Α᾿ντιγραφεῖς, Libellorum, Memoriae, Epistolarum et …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”